Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Set tibi sane Aristippus, [*](Aristippius, J. Gronov; Aristippus, ω; Hertz placed a lacuna after ille, suggesting egregius Socratis ille to fill it.) ille Socratis discipulus, pro me responderit, qui in simili [*](qui cum in simili, ω; qui (in) consimili, suggested by Hosius.) tempore a simillimo tui homine interrogatus quare philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non eandem esse causam sibi atque illi respondit, quoniam is quidem esset non magnopere sollicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima timere.
His tunc verbis Stoicus divitem ilium Asiaticum a sese molitus est.
Sed postea, cum Brundisium adventaremus malaciaque esset venti ac maris, percontatus eum sum quaenam illa ratio esset pavoris sui, quam dicere ei supersedisset a quo fuerat non satis digne compellatus?