Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
NAVIGABAMUS a Cassiopa Brundisium mare Ionium violentum et vastum et iactabundum.
Nox deinde quae diem primum secuta est, in ea fere tota ventus a latere saeviens navem undis compleverat.
Tum postea, complorantibus nostris omnibus atque in sentina satis agentibus, dies quidem tandem inluxit. Sed nihil de periculo neque de saevitia venti remissum, quin turbines etiam crebriores et caelum atrum et fumigantes globi et figurae quaedam nubium metuendae quos typhonas vocabant, inpendere inminereque ac depressurae navem videbantur.