Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nam ubi est cum amico conquestus, quod ad se aegrotum non viseret, haec ibidem addit festiviter:
- Quo me habeam pacto, tametsi non quaeris, docebo,
- Quando in eo numero mansi [*](mansi, ω; mansti, Nannius, Hosius.) quo in maxima non [*](non, ω; nunc, Scaliger, Hosius.) est
- Pars hominum ---
- Ut perisse velis quem visere nolueris, cum
- Debueris. Hoc nolueris et debueris te
- Si minus delectat (quod atechnon) [*](atexnon or atexnon, ω; ἄτεχνον, Hosius.) et Isocratium [*](Isocratium, Scaliger; eissocratium, δ; the other MSS. have eisocratium.) hoc
- σκληρῶδες que simul totum ac si συμμειρακιῶδες, [*](Lerodesque miraciodes, Marx.)
- Non operam perdo, si tu hic.
Quid significet apud M. Catonem verbum insecenda quodque insecenda potius legendum sit quam, quod plerique existimat, insequenda.
IN libro vetere, in quo erat oratio M. Catonis De Ptolemaeo contra Thermum, sic scriptum fuit: Sed si omnia dolo fecit, omnia avaritiae atque pecuniae causa fecit, eiusmodi scelera nefaria, quae neque fando neque legendo audivimus, supplicium pro factis dare oportet. ---
Insecenda[*](insecenda must have occurred in the lacuna.) quid esset quaeri coeptum. ex his qui aderant alter litterator fuit, alter litteras sciens, id est alter docens, doctus alter. Hi duo inter sese dissentiebant.
Et grammaticus quidem contendebat, insequenda scribendum esse; [*](insequenda esse added by Hertz.) insequenda enim scribi, inquit, debet, [*](debet added by Carrio.) non insecenda, quoniam insequens significat traditumque esse inseque quasi perge dicere et insequere itaque ab Ennio scriptum in his versibus:
- Inseque, Musa, manu Romanorum induperator
- Quod quisque in bello gessit cum rege Philippo.
Alter autem ille eruditior, nihil mendum, sed recte atque integre scriptum esse perseverabat et Velio Longo, non homini indocto, fidem esse
habendam, qui in commentario quod fecisset De Usu Antiquae Lectionis scripserit non inseque apud Ennium legendum, sed insece; ideoque a veteribus, quas narrationes dicimus, insectiones esse appellatas; Varronem quoque versum hunc Plauti de Menaechmis:sic enarrasse: nihilo magis narranda esse quam si ea essent somnia. Haec illi inter se certabant.
- Nihilo [*](haec nihilo, Plaut. minus esse mihi videntur setius, edd. Plaut.) minus esse videtur sectius quam sómnia,
Ego arbitror et a M. Catone insecenda et a Q. Ennio insece scriptum sine u littera. Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus est Ὀδύσσεια in quo erat versus primus cum hoc verbo sine u littera:
cactus ex illo Homeri versu:
- Virum mihi, Camena, insece versutum,
Illic igitur aetatis et fidei magnae libro credo.
- Ἄνδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, πολύτεοπον.
Nam, quod in versu Plautino est: sectius quam somnia, nihil in alteras partes argumenti habet.
Etiamsi veteres autem non inseque, sed insece dixerunt, credo, quia erat lenius leviusque, tamen eiusdem sententiae verbum videtur.
Nam et sequo et sequor et item secta et sectio consuetudine loquendi differunt; sed qui penitus inspexerit, origo et ratio utriusque una est.
Doctores quoque et interpretes vocum Graecarum: Ἄνδρα μοι “ἔννεπε,” Μοῦσα et: “Ἔσπετε” νῦν μοι, Μοῦσαι, dictum putant, quod Latine inseque dicitur; namque in altero ν geminum, in altero ς esse tralatum dicunt.
Sed etiam ipsum illud ἔπη, quod significant verba aut versus, non aliunde esse dictum tradunt quam ἀπὸ τοῦ ἕπεσθαι καὶ τοῦεἰπεῖν.
Eadem ergo ratione antiqui nostri narrationes sermonesque insectiones appellitaverunt.
Errare istos qui in exploranda febri venarum pulsus putant, non arteriarum.
IN Herodis, C. V., villam, quae est in agro Attico, loco qui appellatur Cephisiae, aquis lucidis et [*](lucidis et, Damsté; educis, Q; et lucis et, ς; lucis deleted by Hertz; laetis suggested by Hosius.) nemoribus frequentem, aestu anni medio concesseram.
Ibi alvo mihi cita et accedente febri rapida decubueram.
Eo Calvisius Taurus philosophus et alii quidam sectatores eius cum Athenis visendi mei gratia venissent, medicus, qui tum in his locis repertus adsidebat mihi, narrare Tauro coeperat quid incommodi paterer et quibus modulis quibusque intervallis accederet febris decederetque.
Tum in eo sermone, cum iam me sinceriore corpusculo factum diceret, Potes, inquit Tauro, tu quoque
id ipsum comprehendere, ἐὰν ἅψῃ αὐτοῦ αὐτοῦ τῆς φλεβός quod nostris verbi ita dicitur: si attigeris venam illius.Hanc loquendi imperitiam, quod venam pro arteria dixisset, cum in eo docti homines qui cum Tauro erant, tamquam in minime utili medico offendissent atque id murmure et vultu ostenderent, tum ibi Taurus, ut mos eius fuit, satis leniter: Certi, inquit, sumus, vir bone. non ignorare te quid vena appelletur et quid arteria, quod venae quidem suapte vi inmobiles sint et sanguinis tantum gratia explorentur, arteriae autem motu atque pulsu suo habitum et modum febrium demonstrent;
sed, ut video, pervulgate magis quam inscite locutus es; non enim te solum, sed alios quoque itidem errantis audivi venam pro arteria dicere.