Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendam [*](Favorinum tractaverit intempestivus quidam, J. Gronov; Domitius Favorinum tr. intempestive quaedam, Boot.) de verborum ambiguitatibus quaerentem; [*](querentem, Damsté.) atque ibi, quot significationes capiat contio.

DOMITIO, homini docto celebrique in urbe Roma grammatico, cui cognomentum Insano factum

est,

quoniam erat natura intractabilior et morosior, ei Domitio Favorinus noster cum forte apud fanum Carmentis obviam venisset atque ego cum Favorino essem, Quaeso, inquit, te, magister, dicas mili num erravi quod, cum vellem δηυμγορίας Latine dicere, contiones dixi? Dubito quippe et requiro an veterum eorum qui electius locuti sunt pro verbis et oratione dixerit quis contionem.