Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Misit autem paulo post Favorino librum quem promiserat—Verri, opinor, Flacci erat—, in quo ad hoc genus quaestionis pertinentia haec fuerunt: senatum dici et pro loco et pro hominibus, civitatem et pro loco et oppido et pro iure quoque omnium [*](civium, Otho; Quiritium, Skutsch; omnium deleted by Vassis.) et pro hominum multitudine, tribus quoque et decurias dici et pro loco et pro iure et pro hominibus, contionem autem tria significare:

locum suggestumque unde verba fierent,

sicut M. Tullius in oratione quae inscripta est Contra Contionem Q. Metelli: Escendi, inquit, in contionem;