Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Cumque digressi essemus, Non tempestive, inquit Favorinus, hunc hominem accessimus. Videtur enim mihi ἐπισήμως μαίνεσθαι. Scitote, inquit, tamen intemperiem istam quae μελαγχολία dicitur, non parvis nec abiectis ingeniis accidere, ἀλλὰ εἶναι σχεδόν τι τὸ πάθος ἡρωϊκόν et veritates fortiter dicere, sed respectum non habere μήτε καιροῦ σχεδόν μήτε μέτρου. Vel hoc quale existimatis quod nunc de philosophis dixit? Nonne,
si id Antisthenes aut Diogenes dixisset, dignum memoria visum esset?Misit autem paulo post Favorino librum quem promiserat—Verri, opinor, Flacci erat—, in quo ad hoc genus quaestionis pertinentia haec fuerunt: senatum dici et pro loco et pro hominibus, civitatem et pro loco et oppido et pro iure quoque omnium [*](civium, Otho; Quiritium, Skutsch; omnium deleted by Vassis.) et pro hominum multitudine, tribus quoque et decurias dici et pro loco et pro iure et pro hominibus, contionem autem tria significare:
locum suggestumque unde verba fierent,
sicut M. Tullius in oratione quae inscripta est Contra Contionem Q. Metelli: Escendi, inquit, in contionem;
concursus est populi factus; item significare coetum populi adsistentis, sicuti idem M. Tullius in Oratore ait: Contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Etenim [*](id enim, Cic.) expectant aures, ut verbis conligetur sententia; item orationem ipsam quae ad populum diceretur.
Exempla [*](exempla illa suggested by Hosius.) in eo libro scripta non erant. Sed nos postea Favorino desideranti harum omnium significationum monumenta apud Ciceronem, sicut supra scripsi, et apud elegantissimos veterum reperta exhibuimus;
id autem quod potissimum expetebat, contionem esse dictam pro verbis et oratione, docui titulo Tulliani libri, qui a M. Cicerone inscriptus est Contra Contionem Q. Metelli, quo nihil
profecto significatur aliud quam ipsa quae a Metello dicta est oratio.