Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nam de porcetra
habet sane auctorem Pomponium in Atellania, quae hoc eodem vocabulo inscripta est;sed matronam non esse appellatam nisi quae semel peperit, neque matrem nisi quae saepius, nullis veterum scriptorum auctoritatibus confirmari potest.
Enimvero illud impendio probabilius est quod idonei vocum antiquarum enarratores tradiderunt, matronam dictam esse proprie quae in matrimonium cum viro convenisset, quoad in eo matrimonio maneret, etiamsi liberi nondum nati forent, dictamque ita esse a matris nomine, non adepto iam, sed cum spe et omine mox adipiscendi, unde ipsum quoque matrimonium