Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

AELIUS MELISSUS in nostra fuit Romae summi quidem loci inter id [*](id, Faster; et, γ; s; (= sed), δ; sui, Damsté.) temporis; sed maiore in litteris erat et σοφιστείᾳ quam opera.

Is praeter alia quae scripsit compluria, librum composuit, ut tum videbatur cum est , doctrinae inclutae.

Ei libro titulus est ingentis cuiusdam inlecebrae ad legendum; scriptus quippe est De Loquendi Proprietate. Quis adeo existimet loqui se recte atque proprie posse, nisi illas Melissi proprietates perdidicerit?

Ex eo libro verba haec suit: Matrona est quae semel peperit, quae saepius, mater familias; sicuti sus quae semel peperit, , quae saepius, scrofa.

Utrum autem hoc de matrona ac de Melissus excogitaverit ipse et coniectaverit, an scripture ab alio quo legerit, hariolis profecto est opus.

Nam de porcetra

habet sane auctorem Pomponium in Atellania, quae hoc eodem vocabulo inscripta est;

sed matronam non esse appellatam nisi quae semel peperit, neque matrem nisi quae saepius, nullis veterum scriptorum auctoritatibus confirmari potest.

Enimvero illud impendio probabilius est quod idonei vocum antiquarum enarratores tradiderunt, matronam dictam esse proprie quae in matrimonium cum viro convenisset, quoad in eo matrimonio maneret, etiamsi liberi nondum nati forent, dictamque ita esse a matris nomine, non adepto iam, sed cum spe et omine mox adipiscendi, unde ipsum quoque matrimonium

dicitur, matrem autem familias appellatam esse eam solam quae in mariti manu mancipioque aut in eius in cuius maritus manu mancipioque esset, quoniam non in matrimonium tantum, sed in familiam quoque mariti et in sui heredis locum venisset.

Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendam [*](Favorinum tractaverit intempestivus quidam, J. Gronov; Domitius Favorinum tr. intempestive quaedam, Boot.) de verborum ambiguitatibus quaerentem; [*](querentem, Damsté.) atque ibi, quot significationes capiat contio.

DOMITIO, homini docto celebrique in urbe Roma grammatico, cui cognomentum Insano factum

est,