Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Cumque aliquot eorum qui aderant quadrupes equus apud suum quisque legisse se dicerent et mirarentur quidnam esset quadrupes eques, Vellem vos, inquit, optimi iuvenes, tam accurate Q. Ennium legisse quam P. Vergilius legerat, qui eius versum secutus in Georgicis suis equitem pro equo posuit his in versibus:
In quo loco equitem, si quis modo non inscite inepteque argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi equum;
- Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere
- Impositi dorso atque equitem docuere sub armis
- Insultare solo et gressus glomerare superbos.
pleraque enim veterum aetas et hominem equo insidentem et equum cui [*](cui, Sketsch; qui, ω (quo, π1).) insideretur equitem dixerunt.
Propterea equitare etiam, quod verbum e vocabulo equitis inclinatum est, et homo equo utens et equus sub homine gradiens dicebatur.
Lucilius adeo, vir adprime linguae Latinae sciens, ecum equitare dicit his versibus:
- Quis hunc currere equum nos atque equitare videmus,
- His equitat curritque; oculis equitare videmus;
- Ergo oculis equitat.
Sed enim contentus, inquit, ego his non fui et, ut non turbidae fidei nec ambiguae, sed ut purae liquentisque esset, equusne an eques scriptum Ennius reliquisset, librum summae atque reverendae , quem fere constabat Lampadionis manu emendatum, studio pretioque multo unius versus inspiciendi gratia conduxi et eques, non equus, scriptum in eo versu inveni.
Hoc tum nobis Iulianus et multa alia lucide simul et adfabiliter dixit. Sed eadem ipsa post etiam in pervulgatis commentariis scripta offendimus.
Quod Aelius Melissus, in libro cui titulum fecit De Loquendi , , cum ederet, cornuin esse copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque audit dignam, cum differre matronam et matrem familias existimavit differentia longe .
AELIUS MELISSUS in nostra fuit Romae summi quidem loci inter id [*](id, Faster; et, γ; s; (= sed), δ; sui, Damsté.) temporis; sed maiore in litteris erat et σοφιστείᾳ quam opera.
Is praeter alia quae scripsit compluria, librum composuit, ut tum videbatur cum est , doctrinae inclutae.
Ei libro titulus est ingentis cuiusdam inlecebrae ad legendum; scriptus quippe est De Loquendi Proprietate. Quis adeo existimet loqui se recte atque proprie posse, nisi illas Melissi proprietates perdidicerit?
Ex eo libro verba haec suit: Matrona est quae semel peperit, quae saepius, mater familias; sicuti sus quae semel peperit, , quae saepius, scrofa.
Utrum autem hoc de matrona ac de Melissus excogitaverit ipse et coniectaverit, an scripture ab alio quo legerit, hariolis profecto est opus.
Nam de porcetra
habet sane auctorem Pomponium in Atellania, quae hoc eodem vocabulo inscripta est;sed matronam non esse appellatam nisi quae semel peperit, neque matrem nisi quae saepius, nullis veterum scriptorum auctoritatibus confirmari potest.
Enimvero illud impendio probabilius est quod idonei vocum antiquarum enarratores tradiderunt, matronam dictam esse proprie quae in matrimonium cum viro convenisset, quoad in eo matrimonio maneret, etiamsi liberi nondum nati forent, dictamque ita esse a matris nomine, non adepto iam, sed cum spe et omine mox adipiscendi, unde ipsum quoque matrimonium
dicitur, matrem autem familias appellatam esse eam solam quae in mariti manu mancipioque aut in eius in cuius maritus manu mancipioque esset, quoniam non in matrimonium tantum, sed in familiam quoque mariti et in sui heredis locum venisset.
Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendam [*](Favorinum tractaverit intempestivus quidam, J. Gronov; Domitius Favorinum tr. intempestive quaedam, Boot.) de verborum ambiguitatibus quaerentem; [*](querentem, Damsté.) atque ibi, quot significationes capiat contio.
DOMITIO, homini docto celebrique in urbe Roma grammatico, cui cognomentum Insano factum
est,quoniam erat natura intractabilior et morosior, ei Domitio Favorinus noster cum forte apud fanum Carmentis obviam venisset atque ego cum Favorino essem, Quaeso, inquit, te, magister, dicas mili num erravi quod, cum vellem δηυμγορίας Latine dicere, contiones dixi? Dubito quippe et requiro an veterum eorum qui electius locuti sunt pro verbis et oratione dixerit quis contionem.
Tum Domitius voce atque vultu atrociore Nulla, inquit, prorsus bonae salutis spes reliqua est, cum vos quoque, philosophorum inlustrissimi, nihil iam aliud quam verba auctoritatesque verborum cordi habetis. Mittam autem librum tibi, in quo id reperias quod quaeris. Ego enim grammaticus vitae iam atque morum disciplinas quaero, vos mera estis, ut M. Cato ait, mortualia; conligitis et lexidia, res taetras et inanes et frivolas, tamquam mulierum voces praeficarum. Atque utinam, inquit, muti omnes homines essemus! minus haberet.