Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Ecquid putatis, si magistrum praelectoremque habuisset alicuius aeris,[*](auris, Damste.) quadrupes equus dicturum fuisse ac non quadrupes eques, quod ab Ennio ita scriptum relictumque esse nemo unus litterarum veterum diligens dubitavit?
Cumque aliquot eorum qui aderant quadrupes equus apud suum quisque legisse se dicerent et mirarentur quidnam esset quadrupes eques, Vellem vos, inquit, optimi iuvenes, tam accurate Q. Ennium legisse quam P. Vergilius legerat, qui eius versum secutus in Georgicis suis equitem pro equo posuit his in versibus:
In quo loco equitem, si quis modo non inscite inepteque argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi equum;
- Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere
- Impositi dorso atque equitem docuere sub armis
- Insultare solo et gressus glomerare superbos.
pleraque enim veterum aetas et hominem equo insidentem et equum cui [*](cui, Sketsch; qui, ω (quo, π1).) insideretur equitem dixerunt.