Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
eaque ipsa verba, uti sunt a Sallustio scripta, dixit: At Cn. Lentulus patriciae gentis; collega eius, cui cognomentum
Clodiano fuit, perincertum stolidior an vanior, legem de pecunia quamn Sulla emptoribus bonorum remiserat exigenda promulgavit.Quaesitum ergo ex se Apollinaris neque id se dissolvere potuisse adseverabat, quid esset vanior et quid stolidior, quoniam Sallustius sic ea separasse atque opposuisse inter se videretur, diversa ac dissimilia nec eiusdem utraque vitii forent, ac propterea petebat uti se doceret significationes utriusque vocis et origines.
Tum ille rictu oris ductu contemni a se ostendens et rem de qua quaereretur et hominem ipsum qui quaereret, Priscorum, inquit, et remotorum ego verborum medullas et sanguinem, sicuti dixi, perspicere et elicere soleo, non istorum quae proculcata vulgo et protrita sunt. Ipso illo Cn. stolidior est et vanior qui ignorat eiusdem stultitiae esse vanitatem et stoliditatem.
Sed ubi hoc dixit, media ipsa sermonum reliquit et abire coepit.
Nos deinde eum tenebamus urgebamusque, et cumprimis Apollinaris, ut de vocabulorum vel differentia vel, si ei ita videretur, similitudine plenius apertiusque dissereret et, ut ne sibi invideret discere volenti, orabat.
Atque ille, se iam plane inludi ratus, negotium sibi esse causatur et digreditur.