Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Etyma quoque harum vocum et origines scriptas esse dicebat in libris Nigidianis. Quas requisitas ego et repertas cum primarum significationum exemplis, ut commentariis harum Noctium inferrem, notavi et intulisse iam me aliquo in loco commentationibus istis existimo.

Quod Q. Ennius in septimo Annali quadrupes eques ac non quadrupes equus, ut legunt multi, scriptum reliquit.

CUM Antonio Iuliano rhetore, viro hercle bono et facundiae florentis, complures adulescentuli, familiares eius, Puteolis aestivarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus et in voluptatibus pudicis honestisque agitabamus.

Atque ibi tunc nuntiatur, ἀναγνώστην quendam, non indoctum hominem, voce admodum scita et canora Ennii Annales legere ad populum in theatro. Eamus,

inquit, auditum nescio quem istum Ennianistam; hoc enim se ille nomine appellari volebat.

Quem cum iam inter ingentes clamores legentem invenissemus—legebat autem librum ex Ennii septimum—, hos eum primum versus perperam pronuntiantem audivimus:

  1. Denique vi quadrupes equus [*](eques, Vahlen.) atque elephanti
  2. Proiciunt sese,
neque multis postea versibus additis, celebrantibus eum laudantibusque omnibus, discessit.

Tum Iulianus egrediens e theatro: Quid vobis, inquit, de hoc anagnosta et de quadrupede equo videtur? sic enim profecto legit:

  1. Denique vi magna quadrupes equus atque elephanti
  2. Proiciunt sese.

Ecquid putatis, si magistrum praelectoremque habuisset alicuius aeris,[*](auris, Damste.) quadrupes equus dicturum fuisse ac non quadrupes eques, quod ab Ennio ita scriptum relictumque esse nemo unus litterarum veterum diligens dubitavit?

Cumque aliquot eorum qui aderant quadrupes equus apud suum quisque legisse se dicerent et mirarentur quidnam esset quadrupes eques, Vellem vos, inquit, optimi iuvenes, tam accurate Q. Ennium legisse quam P. Vergilius legerat, qui eius versum secutus in Georgicis suis equitem pro equo posuit his in versibus:

  1. Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere
  2. Impositi dorso atque equitem docuere sub armis
  3. Insultare solo et gressus glomerare superbos.
In quo loco equitem, si quis modo non inscite inepteque argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi equum;

pleraque enim veterum aetas et hominem equo insidentem et equum cui [*](cui, Sketsch; qui, ω (quo, π1).) insideretur equitem dixerunt.

Propterea equitare etiam, quod verbum e vocabulo equitis inclinatum est, et homo equo utens et equus sub homine gradiens dicebatur.