Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Atque ubi hoc dixit, elegit virum fortitudine atque iustitia praeter alios praestantem, sed inopi lingua et infacundum, iussitque eum consensus petituque omnium eandem illam sententiam diserti viri cuimodi posset verbis dicere, ut nulla prioris mentione habita, scitum atque decretum populi ex eius unius nomine fieret qui id[*](qui id, J. F. Gronov; quod, ω.) ipsum denuo dixerat.
Atque ita, ut suaserat prudentissimus senex, factum est.
Sic bona sententia mansit, turpis auctor mutatus est.
Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quendam a sese uno Sallusti historias intellegi inlusit, quaestione proposita quid verba ista apud Sallustium significarent: incertum, stolidior an vanior.
CUM iam adulescentuli Romae praetextam et puerilem togam mutassemus magistrosque tunc nobis nosmet ipsi exploratiores quaereremus, in Sandaliario forte apud fuimus, cum ibi in multorum hominum coetu Apollinaris Sulpicius, vir in memoria nostra praeter alios doctus, iactatorem quempiam et venditatorem Sallustianae lectionis inrisit inlusitque genere illo facetissimae dissimulationis, qua Socrates ad sophistas utebatur.