Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Secunda quaestio fuit quonam modo audiri atque accipi deberet, quod Plato, in civitate quam in libris
suis condidit, κοινὰς τὰς γυναῖκας, id est communes esse mulieres, censuit et praemia viris fortissimis summisque bellatoribus posuit saviationes puerorum et puellarum.Tertio in loco hoc quaesitum est, in quibus verbis captionum istarum fraus esset et quo pacto distingui resolvique possent: Quod non perdidisti, habes; cornua non perdidisti: igitur cornua, item altera captio: quod ego sum, id tu non es; homo ego sum: [*](homno . . sum supplied by Hert sed hoino sulm igitur, Q).) homo igitur tu non es.
Quaesitum ibi est quae esset huius quoque sophismatis resolutio: Cum mentior et mentiri me dico, mentior an verum dico?
Postea quaestio istaec fuit, quam ob causam patricii Megalensibus mutitare soliti sint, plebes Cerealibus.
Secundum ea hoc quaesitum est: verbum verant, quod significat vera dicunt, quisnam poetarum veterum dixerit?