Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Postea quaestio istaec fuit, quam ob causam patricii Megalensibus mutitare soliti sint, plebes Cerealibus.
Secundum ea hoc quaesitum est: verbum verant, quod significat vera dicunt, quisnam poetarum veterum dixerit?
Sexta quaestio , cuiusmodi herba sit, quod Hesiodus in isto versu posuerit:
et quid item Hesiodus se dicere sentiat, cum dimidium plus esse toto dicit.
- Νήπιοι, οὐδὲ ἴσασιν ὅσῳ πλέον ἥμισυ παντὸς
- Οὐδʼ ὅσον ἐν μαλάχῃ τε καὶ ἀσφοδέλῳ μέγʼ ὄνειαρ,
Postrema
omnium haec fuit: Scripserim, legerim, venerim, cuius temporis verba sint, praeteriti an futuri an utriusque?Haec ubi ordine quo dixi proposita atque singulis sorte ductis disputata explanataque sunt, libris coronisque omnes donati sumus, nisi ob unam quaestionem, quae fuit de verbo verant.
Nemo enim tum commeminerat, dictum esse a Q. Ennio id verbum in tertio decimo Annalium in isto versu:
Corona igitur huius quaestionis deo feriarum istarum Saturno datast.
- Satin vates verant aetate in agunda?
Quid Aeschines rhetor, in oratione qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixisset