Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
FIGURAE quaedam numerorum, quas Graeci certis nominibus appellant, vocabula in lingua Latina non habent.
Sed qui de numeris Latine scripserunt Graeca ipsa dixerunt, fingere autem nostra, quoniam id absurde futurum erat, noluerunt.
Quale enim fieri nomen posset hemiolio numero aut epitrito?
Est autem hemiolios qui numerum aliquem totum in sese habet dimidiumque eius, ut tres ad duo, quindecim ad decem, triginta ad viginti;
epitritos est qui habet totum aliquem numerum et eiusdem partem tertiam, ut quattuor ad tres, duodecim ad novem, quadraginta ad triginta.
Haec autem notare meminisseque non esse abs re visum est, quoniam vocabula ista numerorum nisi intelleguntur, rationes quaedam subtilissimae in libris philosophorum scriptae percipi non queunt.
Quod M. Varro in herois versibus observaverit rem nimis anxiae et curiosae observationis.