Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Dicere ergo debebat qui ad sophisma diluendum ac refellendum ritu aleatorio vocatus erat, in qua parte quoque in verbo captio foret, quid dari concedique non oporteret; nisi dixerat, nummo singulo multabatur. Ea multa cenam iuvabat.

Libet autem dicere quam facete Diogenes sophisma id genus, quod supra dixi, a quodam dialectico ex Platonis diatriba per contumeliam propositum, remuneratus sit.

Nam cum ita rogasset

dialecticus: Quod ego sum, id tu non es? et Diogenes adnuisset, atque ille addidisset: Homo autem ego sum, cum id quoque adsensus esset, contra dialecticus ita conclusisset: Homo igitur tu non es, Hoc quidem, inquit Diogenes, falsum est, et si verum fieri vis, a me incipe.