Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Hoc aere conlecto, quasi manuario, cenula curabatur omnibus qui eum lusum luseramus.
Erant autem captiones ad hoc fere exemplum, tametsi Latina oratione non satis scite ac paene etiam inlepide exponuntur: Quod nix est, hoc grando non est; nix autem alba est: grando igitur alba non est. Item aliud non dissimile: Quod homo est, non est hoc equus; homo autem animal est: equus igitur animal non est.
Dicere ergo debebat qui ad sophisma diluendum ac refellendum ritu aleatorio vocatus erat, in qua parte quoque in verbo captio foret, quid dari concedique non oporteret; nisi dixerat, nummo singulo multabatur. Ea multa cenam iuvabat.