Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Versus autem ipsos ex poematis Furianis, in quibus verba haec sunt, subdidi:
- Sanguine diluitur tellus, cava terra lutescit.
- Omnia noctescunt tenebris caliginis atrae.
- Increscunt animi, virescit volnere virtus.
- Sicut fulica levis [*](sic fulica levius, Beloe.) volitat super aequora classis,
- Spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas.
- Quo magis in patriis possint opulescere campis.
Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vetere in agendi nodum.
ID quoque habitum est in oratione facienda elegantiae genus, ut pro verbis habentibus patiendi figuram agentia ponerent ac deinde haec vice inter sese mutua verterent.