Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Verum hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, veterem poetam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi vocum quae mihi quidem neque abhorrere a poetica facultate visae sunt neque dictu profatuque ipso taetrae aut insuaves esse, sicuti sunt quaedam alia ab inlustribus poetis ficta dure et rancide.

Quae reprehendit autem Caesellius Furiana haec sunt: quod terram in lutum versam lutescere dixerit et tenebras in noctis modum factas noctescere et pristinas reciperare vires virescere, et quod ventus si [*](si suggested by Hosius; caerulum cum, Dziatzko.) mare caerulum crispicans nitefacit purpurat dixerit, et opulentum fieri opulescere.

Versus autem ipsos ex poematis Furianis, in quibus verba haec sunt, subdidi:

  1. Sanguine diluitur tellus, cava terra lutescit.
  2. Omnia noctescunt tenebris caliginis atrae.
  3. Increscunt animi, virescit volnere virtus.
  4. Sicut fulica levis [*](sic fulica levius, Beloe.) volitat super aequora classis,
  5. Spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas.
  6. Quo magis in patriis possint opulescere campis.