Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Disputationes a Stoico et contra a Peripatetico, arbitro Favorino, factae; quaesitumque inter eos quantum in vita beata virtus valeret quantumque esset in his quae dicuntur extranea.

FAMILIARES Favorini erant duo quidam non incelebres in urbe Roma philosophi. Eorum fuit unus Peripateticae sectator, alter Stoicae.

His quondam ego acriter atque contente pro suis utrimque decretis propugnantibus, cum essemus una Ostiae cum Favorino, interfui.

Ambulabamus autem in litore, cum iam advesperasceret, aestate anni novi. [*](nova, Salmasius; novi, ω; molli, Damsté.)

Atque ibi Stoicus censebat et vitam beatam homini virtute animi sola et summam malitia sola posse effici, etiamsi cetera bona omnia quae corporalia et externa appellarentur virtuti deessent, malitiae adessent.