Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
propterea, si id lorum in manus hostium inciderat, nihil quicquam coniectari ex eo scripto quibat;
sed ubi ille ad quem erat missum acceperat, surculo conpari, quem habebat, a [*](added by Madvig.) capite ad finem, proinde ut debere fieri sciebat, circumplicabat, atque ita litterae per eundem ambitum surculi coalescentes rursum coibant integramque et incorruptam epistulam et facilem legi praestabant.
Hoc genus epistulae Lacedaemonii σκυτάλην appellant.
Legebamus id quoque in vetere historia rerum Poenicarum, virum indidem quempiam inlustrem—sive ille Hasdrubal sive quis alius est non retineo—epistulam scriptam super rebus arcanis hoc modo abscondisse:
pugillaria nova, nondum etiam cera inlita, accepisse, [*](cepisse, Kronenberg, comparing xix. 12. 9; but see Hor. Serm. i. 4. 14–15.) litteras in lignum incidisse, postea tabulas, uti solitum est, cera conlevisse easque tabulas, tamquam non scriptas, cui facturum id praedixerat misisse; eum deinde ceram derasisse litterasque incolumes ligno incisas legisse.
Est et alia in monumentis rerum Graecarum profunda quaedam et inopinabilis latebra, barbarico astu excogitata.
Histiaeus nomine fuit, loco natus in terra Asia non ignobili.
Asiam tunc tenebat
imperio rex Darius.Is Histiaeus, cum in Persis apud Darium esset, Aristagorae cuipiam res quasdam occultas nuntiare furtivo scripto volebat.
Comminiscitur opertum hoc litterarum admirandum. Servo suo diu oculos aegros habenti capillum ex capite omni tamquam medendi gratia deradit caputque eius leve in litterarum formas conpungit.
His litteris quae voluerat perscripsit, hominem postea quoad capillus adolesceret domo continuit.
Ubi id factum est, ire ad Aristagoran iubet et Cum ad eum, inquit,