Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Verbero, inquit ridens Taurus, nonne is curriculo atque oleum petis?
Sed cum puer foras emptum isset, nihil ipse ista mora offensior: Aula, inquit, oleo indiget et, ut video, intolerandum fervit; cohibeamus manus atque interea, quoniam puer nunc admonuit solere oleum congelascere, consideremus cur oleum quidem saepe et facile, set vina rarenter congelascant?
Atque aspicit me et iubet quid sentiam dicere.
Tum ego respondi coniectare me vinum idcirco minus cito congelascere, quod semina quaedam caldoris in sese haberet essetque natura ignitius, ob eamque rem dictum esse ab Homero αἴθοπα οἶνον, non, ut alii putarent, propter colorem.
Est quidem, inquit Taurus, ita ut dicis; nam ferme convenit vinum, ubi potum est, calefacere corpora.
Sed non secus oleum quoque calorificum est neque minorem vim in corporibus calefaciendis habet.
Ad hoc, si istaec quae calidiora sunt difficilius gelu coguntur, congruens est ut quae frigidiora sunt facile cogantur.