Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Gutum Samium ore tenus inprudens inanem, tamquam si inesset oleum, adfert convertitque eum et, ut solitum est, circumegit per omnem partem aulae manum: [*](manum, ω; manu suggested by Hosius.) nullum inde ibat oleum.

Aspicit puer gutum atrocibus oculis stomachabundus et concussum vehementius iterum in aulam vertit;

idque cum omnes sensim atque summissim rideremus, tum puer Graece, et id quidem perquam Attice μὴ γελᾶτε, inquit, ἔνιτοὔλαιον· ἀλλʼ οὐκ ἴστε, οἷα φρίκη περὶ τὸν ὄρθρον γέγονετήμερον; κεκρυστάλλωται.

Verbero, inquit ridens Taurus, nonne is curriculo atque oleum petis?

Sed cum puer foras emptum isset, nihil ipse ista mora offensior: Aula, inquit, oleo indiget et, ut video, intolerandum fervit; cohibeamus manus atque interea, quoniam puer nunc admonuit solere oleum congelascere, consideremus cur oleum quidem saepe et facile, set vina rarenter congelascant?

Atque aspicit me et iubet quid sentiam dicere.

Tum ego respondi coniectare me vinum idcirco minus cito congelascere, quod semina quaedam caldoris in sese haberet essetque natura ignitius, ob eamque rem dictum esse ab Homero αἴθοπα οἶνον, non, ut alii putarent, propter colorem.