Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
LEGIS veteris Atiniae verba sunt: Quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto.
Quis aliud putet in hisce verbis quam de tempore tantum futuro legem loqui?
Sed Q. Scaevola patrem suum et Brutum et Manilium, viros adprime doctos, quaesisse ait dubitasseque utrumne in post facta modo furta lex valeret an etiam in ante facta; quoniam subruptum erit utrumque tempus videretur ostendere, tam praeteritum quam futurum.
Itaque P. Nigidius, civitatis Romanae doctissimus, super dubitatione hac eorum scripsit in tertio vicesimo Grammaticorum Commentariorum. Atque ipse quoque idem putat, incertam esse temporis demonstrationem,
sed anguste perquam et obscure disserit, ut signa rerum ponere videas ad subsidium magis memoriae suae quam ad legentium disciplinam.
Videbatur tamen hoc dicere, suum verbum et est esse et erit; quando per sese ponuntur, habent atque retinent tempus suum, cum vero praeterito iunguntur, vim temporis sui amittunt et in praeteritum contendunt.
Cum enim dico: in campo est et in comitio est, tempus instans significo; item cum dico
in campo erit, tempus futurum demonstro; at cum dico: factum est, scriptum est, subruptum est, quamquam est verbum temporis est praesentis, confunditur tamen cum praeterito et praesens esse desinit.