Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Atque, ut ostenderet beneficos liberalesque ad id quod de amicitia quaereretur quasi argumentum exemplumve sumi non oportere, Eodem, inquit, simulacro eademque rationis imagine amicitia invicem pro argumento sumi potest, si quis adfirmet homines beneficos liberalesque esse debere, non spe aliqua compendii, set amore et studio honestatis.

Poterit enim consimiliter ita dicere: Namque, ut amicitiam non spe utilitatis amplectimur, sic benefici liberalesque non gratiae reciperandae studio esse debemus.

Poterit sane, inquit, ita dicere, sed neque amicitia liberalitati neque liberalitas amicitiae praebere argumentum potest, cum de utraque pariter quaeratur.