Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Processisset autem argutatori isti fortassean reprehensio, si Cicero ita dixisset: Ut enim benefice liberaliterque facimus, non ut exigamus gratiam; videretur enim benefice facere etiam in non beneficum cadere posse, si id per aliquam circumstantiam fieret, non per ipsam perpetuae benignitatis constantiam.

Sed cum beneficos liberalesque dixerit neque alius modi isti sint quam cuius esse eos supra diximus, inlotis, quod aiunt, pedibus et verbis reprehendit doctissimi viri orationem.

Falsum esse, quod Verrius Flaccus, in libro secundo quos De Obscuris M. Catonis composuit, de servo recepticio scriptum reliquit.