Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in comoediarum superatus est; et quod saepissime Euripides in tragoedia ab ignobilibus poetis victus est.

MENANDER a Philemone, nequaquam pari scriptore, in certaminibus comoediarum ambitu gratiaque et factionibus saepenumero vincebatur.

Eum cum forte habuisset obviam, Quaeso, inquit, Philemo, bona venia dic mihi, cum me vincis, non erubescis?

Euripidem quoque M. Varro ait, cum quinque et septuaginta tragoedias scripserit, in quinque solis vicisse, cum eum saepe vincerent aliquot poetae ignavissimi.

Menandrum autem alii centum octo, partim centum novem reliquisse comoedias ferunt.