Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Verba M. Varronis ex libro quinto et vicesimo Humanarum, quibus contra opinionem volgariam interpretatus est Homeri versum.

IN sermonibus forte quos de temporibus rerum ad usus hominum repertarum agitabamus, adulescens quispiam non indoctus sparti quoque usum in terra Graecia diu incognitum fuisse dixit multisque post Ilium captum tempestatibus ex terra Hispania advectum.

Riserunt hoc ad inludendum ex his, qui ibi aderant, unus atque alter, male homines litterati, quod genus ἀγοραίους Graeci appellant, atque eum qui id dixerat librum legisse Homeri aiebant, cui versus hic forte deesset:

  1. Καὶ δὴ δοῦρα σέσηπε νεῶν καὶ σπάρτα λέλυνται.

Tum ille prorsum inritatus: Non, inquit, meo libro versus iste, [*](iste, Lion; ipse, Qπ; se, z; sed, NOX; ipse, sed, Longolius.) sed vobis plane magister defuit, si creditis in eo versu σπάρτα id significare quod nos

spartum dicimus.