Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Maiorem illi risum subiciunt, neque id desierunt, [*](desierunt suggested by Hosius; destituerunt, Q1Z; the other MSS. have destiterunt.) nisi liber ab eo prolatus esset M. Varronis vicesimus quintus Humanarum, in quo de isto Homeri verbo a Varrone ita scriptum est: Ego σπάρτα apud Homerum non plus spartum significare puto quam σπάρτους, qui dicuntur in agro Thebano nati. In Graecia sparti copia modo coepit esse ex Hispania. Neque ea ipsa facultate usi Liburni; sed hi plerasque naves loris suebant, Graeci magis cannabo et stuppa ceterisque sativis rebus, a quibus σπάρτα appellabant.
Quod cum ita Varro dicat, dubito hercle, an posterior syllaba in eo verbo, quod apud Homerum est, acuenda sit, nisi quia voces huiusmodi, cum ex communi significatione in rei certae proprietatem concedunt, diversitate accentuum separantur.
Quid Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in comoediarum superatus est; et quod saepissime Euripides in tragoedia ab ignobilibus poetis victus est.
MENANDER a Philemone, nequaquam pari scriptore, in certaminibus comoediarum ambitu gratiaque et factionibus saepenumero vincebatur.
Eum cum forte habuisset obviam, Quaeso, inquit, Philemo, bona venia dic mihi, cum me vincis, non erubescis?
Euripidem quoque M. Varro ait, cum quinque et septuaginta tragoedias scripserit, in quinque solis vicisse, cum eum saepe vincerent aliquot poetae ignavissimi.
Menandrum autem alii centum octo, partim centum novem reliquisse comoedias ferunt.
Sed Apollodori, scriptoris celebratissimi, hos de Menandro versus legimus in libro qui Chronica inscriptus est:
- Κηφισιεὺς ὢν ἐκ Διοπείθους πατρός,
- Πρὸς τοῖσιν ἑκατὸν πέντε γράψας δράματα
- Ἐξέλιπε, πεντήκοντα καὶ δυεῖν ἐτῶν.
Ex istis tamen centum et quinque omnibus, solis eum octo vicisse, idem Apollodorus eodem in libro scripsit.