Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Tum ille prorsum inritatus: Non, inquit, meo libro versus iste, [*](iste, Lion; ipse, Qπ; se, z; sed, NOX; ipse, sed, Longolius.) sed vobis plane magister defuit, si creditis in eo versu σπάρτα id significare quod nos
spartum dicimus.Maiorem illi risum subiciunt, neque id desierunt, [*](desierunt suggested by Hosius; destituerunt, Q1Z; the other MSS. have destiterunt.) nisi liber ab eo prolatus esset M. Varronis vicesimus quintus Humanarum, in quo de isto Homeri verbo a Varrone ita scriptum est: Ego σπάρτα apud Homerum non plus spartum significare puto quam σπάρτους, qui dicuntur in agro Thebano nati. In Graecia sparti copia modo coepit esse ex Hispania. Neque ea ipsa facultate usi Liburni; sed hi plerasque naves loris suebant, Graeci magis cannabo et stuppa ceterisque sativis rebus, a quibus σπάρτα appellabant.