Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Postea Pythagoras Samius in Italiam venit, Tarquini filio regnum optinente, cui cognomentum Superbus fuit,

isdemque temporibus

occisus est Athenis ab et Aristogitone Hipparchus, Pisistrati filius, Hippiae tyranni frater Archilochum autem Nepos Cornelius tradit,

Tullo Hostilio Romae regnante, iam tunc fuisse poematis clarum et nobilem.

Ducentesimo deinde et sexagesimo anno post Romam conditam, aut non amplius, victos esse ab Persas traditum est pugnam illam inclutam Marathoniam, Miltiade duce, qui post eam victoriam damnatus a populo Atheniensi in vinculis publicis mortem obiit.

Tum Aeschylus Athenis tragoediarum poeta celebris fuit. Romae autem istis ferme temporibus tribunos et aediles tum per seditionem sibi plebes creavit ac non diu post Cn. Marcius Coriolanus exagitatus vexatusque a tribunis plebi ad Vulscos,

qui tum hostes erant, a rep. descivit bellumque populo Romano fecit.

Post deinde paucis annis Xerxes rex ab Atheniensibus et pleraque Graecia, duce, navali proelio quod ad Salamina factum est victus fugatusque est.