Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Neque magno intervallo postea Q. Ennius et iuxta Caecilius
et Terentius et subinde et Pacuvius et Pacuvio iam sene Accius clariorque tunc in poematis eorum obtrectandis Lucilius fuit.Sed progressi longius sumus, cum finem proposuerimus adnotatiunculis istis bellum Poenorum secundum.
Disputationes a Stoico et contra a Peripatetico, arbitro Favorino, factae; quaesitumque inter eos quantum in vita beata virtus valeret quantumque esset in his quae dicuntur extranea.
FAMILIARES Favorini erant duo quidam non incelebres in urbe Roma philosophi. Eorum fuit unus Peripateticae sectator, alter Stoicae.
His quondam ego acriter atque contente pro suis utrimque decretis propugnantibus, cum essemus una Ostiae cum Favorino, interfui.
Ambulabamus autem in litore, cum iam advesperasceret, aestate anni novi. [*](nova, Salmasius; novi, ω; molli, Damsté.)
Atque ibi Stoicus censebat et vitam beatam homini virtute animi sola et summam malitia sola posse effici, etiamsi cetera bona omnia quae corporalia et externa appellarentur virtuti deessent, malitiae adessent.
Ille contra Peripateticus miseram quidem vitam vitiis animi et malitia sola fieri concedebat, sed ad conplendos omnes vitae beatae numeros virtutem solam nequaquam satis esse existimabat, quoniam et corporis integritas sanitasque et honestus modus formae et pecunia familiaris [*](fortunae et pecuniae reique familiaris, Madvig; res familiaris, Damsté; but cf. iii. 17. 1.) et bona existimatio ceteraque omnia corporis et fortunae bona necessaria viderentur perficiendae vitae beatae.
Reclamabat hoc in loco Stoicus et, tamquam duas ille res diversas poneret, mirabatur, quod, cum essent malitia et virtus duo contraria, vita misera et beata quoque aeque contraria, non servaret in utrisque vim