Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Anno deinde post Romam conditam
quingentesimo undevicesimo [*](vicesimo tertio, iv. 3. 2.) Sp. Carvilius Ruga primus Romae de amicorum sententia divortium cum uxore fecit, quod sterila esset iurassetque apud censores, uxorem se liberum quaerundorum [*](quaerundum, iv. 3. 2.) causa habere,eodemque anno Cn. Naevius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro De Poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo, idque ipsum Naevium dicere in eo carmine quod de eodem bello scripsit. Porcius autem Licinus serius [*](Porcium (Portium, δ; Portum, X) autem Licinium servius, ω, corrected by Torrentius and Carrio.) poeticam Romae coepisse dicit [*](dixit, Hertz; Porcium dicere, Ritschl, Schanz, Rhein. Mus. liv. 19.) in his versibus:
- Poénico belló secundo Músa pinnató gradu
- Í se béllicosam in Rómuli gentém feram.
Ac deinde annis fere post quindecim bellum adversum