Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

ac brevi post in urbe Roma lege Licinii Stolonis consules creari etiam ex plebe coepti, cum antea ius non esset nisi ex patriciis gentibus fieri consulem.

Circa annum urbis conditae Philippus, Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedoniae adeptus est inque eo tempore Alexander natus est

paucisque inde annis post Plato philosophus ad Siciliae tyrannum posteriorem profectus est;

post deinde aliquanto tempore Philippus apud Chaeroneam proelio magno

Athenienses vicit.

Tum Demosthenes orator ex eo proelio salutem fuga quaesivit, cumque id ei quod fugerat probrose obiceretur, versu illo notissimo elusit:

  1. Ἀνήρ, inquit, ὁ φεύγων καὶ πάλιν μαχήσεται.
Postea Philippus ex insidiis occiditur;

at Alexander regnum adeptus ad subigendos Persas in Asiam atque in Orientem transgressus est.

Alter autem Alexander, cui cognomentum Molosso fuit, in Italiam venit, bellum populo Romano facturus—iam enim fama virtutis felicitatisque Romanae apud exteras gentes enitescere inceptabat—, sed priusquam bellum faceret, vita decessit. Eum Molossum, cum in Italiam transiret, dixisse accepimus se quidem ad Romanos ire quasi in andronitin, Macedonem ad Persas quasi in gynaeconitin.