Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Set [*](set, Q; the other MSS. omit; et, Hertz.) ea fere tempestate Romae M. Furius Camillus
dictator et Veios cepit;ac post non longo tempore bellum Senonicum fuit,
cum Galli Romam praeter Capitolium .
Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia nobilitatus est Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud Corinthun superati duce Phormione,
et M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentes per ardua depulerat, convictus est consilium de regno occupando inisse, capitis e saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, verberando necatus est;
eoque ipso anno, qui erat post reciperatam urbem septimus, Aristotelem philosophum natum esse memoriae mandatum est.
Aliquot deinde annis post bellum Senonicum Thebani duce apud Leuctra superaverunt
ac brevi post in urbe Roma lege Licinii Stolonis consules creari etiam ex plebe coepti, cum antea ius non esset nisi ex patriciis gentibus fieri consulem.
Circa annum urbis conditae Philippus, Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedoniae adeptus est inque eo tempore Alexander natus est
paucisque inde annis post Plato philosophus ad Siciliae tyrannum posteriorem profectus est;