Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Haec verba ubi lecta sunt, atque ibi Taurus mihi Heus, inquit, tu, rhetorisce,—sic enim me in recens in diatribam appellitabat, existimans eloquentiae unius extundendae gratia Athenas venisse,—videsne, inquit, ἐνφύμημα crebrum et coruscum et convexun brevibusque et rotundis numeris cum aequabili circumactione devinctum?

Habesne nobis dicere in libris rhetorum vestrorum tam apte tamque modulate compositam orationem? Sed hos, inquit, tamen numeros

censeo videas ὁδοῦ πάρεργον.

Ad ipsa enim Platonis penetralia ipsarumque rerum pondera et dignitates pergendum est, non ad vocularum eius amoenitatem nec ad verborum venustates deversitandum.

Haec admonitio Tauri de orationis Platonicae modulis non modo non repressit, sed instrinxit etiam nos ad elegantiam Graecae orationis verbis Latinis adfectandam;