Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Novius, in Atellania quae Parcus inscripta est, hoc verbo ita utitur:

  1. Quód magno opere quaésiverunt, id frunisci nón queunt.
  2. Qui non parsit ápud se, --- frunítus est.

Et Romani, inquit, multis armis et magno commeatu praedaque ingenti copiantur. Copiantur [*](copiantur, added by Hertz (Carrio).) verbum castrense est nec facile id reperias apud civilium causarum oratores, ex eademque figura est qua lignantur et pabulantur et aquantur. Sole, inquit, occaso.

Sole occaso non insuavi vetustate est, si quis aurem habeat non sordidam nec proculcatam; in Duodecim autem

Tabulis verbum hoc ita scriptum est: Ante meridiem causam coniciunto, cum perorant ambo praesentes. Post meridiem praesenti litem addicito. Si ambo praesentes, sol [*](sol, Hosius, comparing xiv. 7. 8; solis, Q.) occasus suprema tempestas esto.

Nos, inquit, in medium relinquemus. Vulgus in medio dicit; nam vitium esse istuc putat et, si dicas in medium ponere, id quoque esse soloecon putant; set probabilius significantiusque sic dici videbitur, si quis ea verba non incuriose introspiciat; Graece quoque θεῖναι εἰς μέσον, vitium id non est.