Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Domus, inquit, suas quemque ire iubet et sua omnia frunisci. Frunisci [*](frunisci, added by Carrio.) rarius quidem fuit in aetate M. Tulli ac deinceps infra rarissimum, dubitatunque est ab inperitis antiquitatis an Latinum foret.
Non modo autem Latinum, sed iucundius amoeniusque etiam verbum est fruniscor quam fruor, et ut fatiscor a fateor, ita fruniscor factum est a fruor.
Q. Metellus Numidicus, qui caste pureque lingua usus Latina videtur, in epistula quam exul Ad Domitios misit, ita scripsit: Illi vero omni iure atque honestate interdicti, ego neque aqua neque igni careo et summa gloria fruniscor.