Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Putabant, inquit, eos qui foris atque qui in arce erant inter se commutationes et consilia facere. Commutationes, id est conlationes communicationesque, non usitate dixit, set non hercle inscite nec ineleganter.

Haec ego pauca interim super eo libro, quorum memoria post lectionem subpetierat, mihi notavi.

Verba M. Varronis ex libro quinto et vicesimo Humanarum, quibus contra opinionem volgariam interpretatus est Homeri versum.

IN sermonibus forte quos de temporibus rerum ad usus hominum repertarum agitabamus, adulescens quispiam non indoctus sparti quoque usum in terra Graecia diu incognitum fuisse dixit multisque post Ilium captum tempestatibus ex terra Hispania advectum.