Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sermonari rusticius videtur, sed rectius est, sermocinari tritius, [*](tritius, Hosius; rectius, ω; crebrius, a; lectius, Dziatzko.) sed corruptius est.

Sese, inquit, ne id quoque, quod tum suaderet, facturum esse. Ne id quoque dixit pro ne id quidem, infrequens nunc in loquendo, sed in libris veterum creberrimum.

Tanta, inquit, sanctitudo fani est, ut numquam quisquam violare sit ausus. Sanctitas quoque et sanctimonia non minus Latine dicuntur, sed nescio quid maioris dignitatis est verbum sanctitudo,

sicuti M. Cato In L. Veturium duritudinem quam duritiam dicere gravius putavit: Qui illius, inquit, impudentiam norat et duritudinem.

Cum tantus, inquit, arrabo penes Samnites populi Romani esset. Arrabonem dixit sescentos obsides et id maluit quam pignus dicere, quoniam vis huius vocabuli in ea sententia gravior acriorque est; sed nunc arrabo in sordidis verbis haberi coeptus ac multo videtur sordidius arra, quamquam arra quoque veteres saepe dixerint et conpluriens Laberius.

Miserrimas, inquit, vitas exegerunt, et: hic nimiis in otiis, inquit, consumptus est. Elegantia utrobique ex multitudine numeri quaesita est.