Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Simul, inquit, forma, factis, eloquentia, dignitate, acrimonia, confidentia pariter praecellebat, ut facile intellegeretur magnum viaticum ex se atque in se ad rempublicam evertendam habere. Magnum viaticum pro magna facultate et paratu magno nove positum est, videturque Graecos secutus, qui ἐφόδιον a sumptu viae ad aliarum quoque rerum apparatus traducunt ac saepe ἐφοδίασον pro eo dicunt, quod est institue et instrue.

Nam Marcus, inquit, Manlius, quem Capitolium servasse a Gallis supra ostendi cuiusque operam cum M. Furio dictatore apud Gallos cumprime fortem atque exsuperabilem respublica sensit, is et genere et vi et virtute bellica nemini concedebat. Adprime crebrius est, cumprime rarius traductumque ex eo est, quod cumprimis dicebant pro quod est inprimis.