Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Nos, inquit, in medium relinquemus. Vulgus in medio dicit; nam vitium esse istuc putat et, si dicas in medium ponere, id quoque esse soloecon putant; set probabilius significantiusque sic dici videbitur, si quis ea verba non incuriose introspiciat; Graece quoque θεῖναι εἰς μέσον, vitium id non est.

Postquam nuntiatum est, inquit, ut pugnatum esset in Gallos, id civitas graviter tulit. In Gallos mundius subtiliusque est quam cum Gallis aut contra Gallos; nam pinguiora haec obsoletioraque sunt.

Simul, inquit, forma, factis, eloquentia, dignitate, acrimonia, confidentia pariter praecellebat, ut facile intellegeretur magnum viaticum ex se atque in se ad rempublicam evertendam habere. Magnum viaticum pro magna facultate et paratu magno nove positum est, videturque Graecos secutus, qui ἐφόδιον a sumptu viae ad aliarum quoque rerum apparatus traducunt ac saepe ἐφοδίασον pro eo dicunt, quod est institue et instrue.