Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nil profecto his verbis gravius, nil verius, quibus declarabat maximus philosophorum, litteras atque doctrinas philosophiae, cum in hominem falsum atque degenerem tamquam in vas spurcum atque pollutum influxissent, verti, mutari, corrumpi et, quod ipse κυνικώτερον ait, urinam fieri aut si quid est urina spurcius.
Praeterea idem ille Epictetus, quod ex eodem Favorino audivimus, solitus dicere est duo esse vitia multo omnium gravissima ac taeterrima, intolerantiam et incontinentiam, cum aut iniurias quae sunt ferendae non toleramus neque ferimus, aut a quibus rebus voluptatibusque nos tenere debemus, non tenemus.
Itaque, inquit, si quis haec duo verba cordi habeat eaque sibi imperando atque observando curet, is erit pleraque inpeccabilis vitamque vivet tranquillissimam. Verba haec duo dicebat: ἀνέχου et ἀπέχου.
Verba ex , [*](cum numeris sugq. by Hosius.) coagmentisque verborum scite apta, [*](apta, Lion; apteque composite, Beloc; aptique, ω; apta atque, Daonsté.) gratia in Latinam orationem versa.
Platonis apud philosophum Taurum legebatur.
Verba illa Pausaniae inter convivas amorem vice sua laudantis, ea verba ita prorsum amavimus, ut meminisse etiam .
Sunt adeo, quae meminimus, verba haec: Πᾶσα γὰρ πρᾶξις ὧδε ἔχει· αὐτὴ ἐφʼ αὑτῆς πραττομένη οὔτε καλὴ οὔτε αἰσχρά· οἷον ὃ νῦν ἡμεῖς ποιοῦμεν, ἢ πίνειν ἢ ᾁδειν ἢ διαλέγεσθαι. οὐκ ἔστι τούτων αὐτὸ καθʼ αὑτὸ καλὸν αὐδέν, ἀλλʼ ἐν τῇ πράξει, ὡς ἂν πραχθῇ, τοιοῦτον ἀπέβη· καλῶς μὲν γὰρ πραττόμενον καὶ ὀρθῶς καλὸν γίγνεται, μὴ ὀρθῶς δὲ αἰσχρόν· οὕτω δὴ καὶ τὸ ἐρᾶ, καὶ ὁ Ἔρως οὐ πᾶς ἐστὶν καλὸς οὐδὲ ἄξιος ἐγκωμιάζεσθαι, ἀλλʼ ὁ καλῶς προτρέπων ἐρᾶν.
Haec verba ubi lecta sunt, atque ibi Taurus mihi Heus, inquit, tu, rhetorisce,—sic enim me in recens in diatribam appellitabat, existimans eloquentiae unius extundendae gratia Athenas venisse,—videsne, inquit, ἐνφύμημα crebrum et coruscum et convexun brevibusque et rotundis numeris cum aequabili circumactione devinctum?