Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nil profecto his verbis gravius, nil verius, quibus declarabat maximus philosophorum, litteras atque doctrinas philosophiae, cum in hominem falsum atque degenerem tamquam in vas spurcum atque pollutum influxissent, verti, mutari, corrumpi et, quod ipse κυνικώτερον ait, urinam fieri aut si quid est urina spurcius.
Praeterea idem ille Epictetus, quod ex eodem Favorino audivimus, solitus dicere est duo esse vitia multo omnium gravissima ac taeterrima, intolerantiam et incontinentiam, cum aut iniurias quae sunt ferendae non toleramus neque ferimus, aut a quibus rebus voluptatibusque nos tenere debemus, non tenemus.