Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

ipsum autem regem adsiduo talium medellarum usu a clandestinis epularum insidiis cavisse,

quin et scientem quoque ultro et ostentandi gratia venenum rapidum et velox saepenumero hausisse, atque id tamen sine noxa fuisse.

Quamobrem postea, cum proelio victus in ultima regni refugisset et mori decrevisset, venena violentissima festinandae necis causa frustra expertus, suo se ipse gladio transegit.

Huius regis antidotus celebratissima est, quae Mitridatios vocatur.

Mitridatem, Ponti regem, quinque [*](duobus, n; II, ς; duarum, Pliny and others.) et viginti gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam.

QUINTUS ENNIUS tria corda habere sese dicebat, quod loqui Graece et Osce et Latine sciret.