Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Set elleborum sumi posse tutissime in insula Anticyra Plinius Secundus in libris Naturalis Historiae scripsit. Propterea Livium Drusum, qui tribunus plebi fuit, cum morbum qui comitialis dicitur pateretur, Anticyram navigasse et in ea insula elleborum bibisse ait, atque ita inorbo liberatum.

Praeterea scriptum legimus Gallos in venatibus tinguere elleboro sagittas, quod his ictae, exanimatae ferae teneriores ad epulas fiant; sed propter ellebori contagium vulnera ex sagittis facta circumcidere latius dicuntur.