Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Huius Publili sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad communem sermonum usum commendatissimae, ex quibus sunt istae singulis versibus circumscriptae,
quas libitum hercle est adscribere:
- Malum est consilium quód mutari nón potest.
- Beneficium dando accépit, qui dignó dedit.
- Ferás, non culpes, quód vitari nón potest.
- Cui plús licet, quam pár est, plus vult, quám licet.
- Comés facundus in via pro véhiculo est.
- Frugálitas miséria est rumorís boni.
- Herédis fletus súb persona risus est.
- Furór fit laesa saépius patiéntia.
- Inprobe Neptúnum accusat, qui iterum naufragiúm facit.
- Ita habeas pésse ut facile [*](facile, Syrus; omitted by ω and Macrob. ii. 7. 11.) fieri hunc inimicúm putes.
- Veterém ferendo iniúriam invités novam.
- Numquám periclum síne periclo vincitur.
- Nimium áltercando veritas amíttitur.
- Pars bénefici est, quod pétitur si bellé neges.