Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
QUIN particula, quam grammatici coniunctionem appellant, variis modis sententiisque conectere orationem videtur.
Aliter enim dici putatur, cum quasi increpantes vel interrogantes vel exhortantes dicimus quin venis? quin legis? quin fugis? aliter, cum ita confirmamus: non dubium est, quin M. Tullius omnium sit eloquentissimus, aliter autem, cum sic componimus, quod quasi prior videtur contrarium: non idcirco causas Isocrates non defendit, quin id utile esse et honestum existumarit;