Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De materiis infamibus, quas Graeci ἀδόξους appellant, a Favorino exercendi gratia disputatis.

INFAMES materias, sive quis mavult dicere inopinabiles, quas Graeci ἀδόξους ὑποθέσεις appellant, et veteres adorti sunt, non sophistae solum, sed philosophi quoque, et noster Favorinus oppido quam libens in eas materias se [*](se added by Madvig.) deiciebat, [*](deiciebat, T; dicebat, X; deicebat, ω.) vel ingenio expergificando ratus idoneas vel exercendis argutiis vel edomandis usu difficultatibus;

sicuti, cum Thersitae laudes quaesivit et cum febrim quartis diebus recurrentem laudavit, lepida sane multa et non facilia inventu in utramque causam dixit eaque scripta in libris reliquit.

Sed in febris laudibus etiam Platonem produxit, quem scripsisse ait qui quartanam passus convaluerit viresque integras recuperaverit, fidelius constantiusque postea valiturum. Atque inibi in [*](in added in ς.) isdem laudibus non hercle hac sententiola invenuste lusit:

Versus, inquit, est longo hominum aevo probatus:

  1. Ἄλλοτε μητρυιὴ πέλει ἡμέρη, ἄλλοτε μήτηρ.
Eo versu significatur, non omni die bene esse posse, sed isto bene atque alio male.

Quod cum ita sit, inquit, ut in rebus humanis bene aut male vice alterna sit, haec biduo medio intervallata febris quanto est fortunatior, in qua est μία μητρυιά, δύο μητέρες!

Quin particula quot qualesque varietates significationis habeat et quam saepe in veterum scriptis obscura sit.

QUIN particula, quam grammatici coniunctionem appellant, variis modis sententiisque conectere orationem videtur.

Aliter enim dici putatur, cum quasi increpantes vel interrogantes vel exhortantes dicimus quin venis? quin legis? quin fugis? aliter, cum ita confirmamus: non dubium est, quin M. Tullius omnium sit eloquentissimus, aliter autem, cum sic componimus, quod quasi prior videtur contrarium: non idcirco causas Isocrates non defendit, quin id utile esse et honestum existumarit;

a quo illa significatio non abhorret, quae est in tertia Origine M. Catonis. Haut eos, inquit, eo postremum scribo, quin populi et boni et strenui sient.

In secunda quoque Origine M. Cato non longe secus hac particula usus est: Neque satis, inquit, habuit quod eum in occulto vitiaverat, quin eius famam prostitueret.

Praeterea animadvertimus Quadrigarium in octavo Annalium particula ista usum esse obscurissime. Verba ipsius posuimus: Romam venit; vix superat quin triumphus decernatur.

Item in sexto Annali eiusdem verba haec sunt: Paene factum est quin castra relinquerent atque cederent hosti.

Non me autem praeterit dicere aliquem posse de summo pectore nil esse in his verbis negotii;

nam quin utrobique positum pro ut planissimumque esse, si ita dicas: Romam venit; vix superat, ut triumphus decernatur; item alio in loco: Paene factum est, ut castra relinquerent atque cederent hosti.

Sed utantur sane, qui tam expediti sunt, perfugiis commutationum in verbis quae non intelleguntur, utantur tamen, ubi id facere poterunt, verecundius.

Hanc particulam de qua dicimus, nisi si quis didicerit compositam copulatamque esse neque vim tantum coniungendi habere, sed certa quadam significatione factam, numquam profecto rationes ac varietates istius comprehensurus est.

Quod quia longioris dissertationis est, poterit, cui otium est, reperire hoc in P. Nigidii Commentariis, quos Grammaticos inscripsit.

Sententiae ex Publili selectae lepidiores.

PUBLILIUS mimos scriptitavit. Dignus habitus est qui subpar Laberio iudicaretur.